Infraseripta puneta sunt, que sanetissimo patri domino pape pro parte domini Imperatoris per ambassados suos specialiter exponentur.
In primis. Quamuis inter Majeſtatem Imperatoris, Dominum Regem Boemie, filium ſuum, heredes et ſucceſſores ipſorum ab una, et Regem Vngarie heredes et ſueceſſores ſuos parte et altera facta fit pax et concordia, et parentela contracta, quantum ipſos et Regna ipsorum tangit, taliter, quod neutra parcium vllo tempore in futurum debeat inuadere, vſurpare, appetere aut fibi appropriare Regna, Principatus, terras, vasallos et Bona alterius, ſicut omnia premiſſa clarent ex litteris datis a partibus vytrobique; tamen Rex Vngarorum, quando littere hincinde dande fuerunt, proteſtatus ef, quod propter ligam, quam idem Rex dixit se cum ducihus Bauarie feciſſe, vellet ipsos iunare eciam contra dominum Jmperatorem, Regem Boemie et quemlibet hominem, secundum ligam eandem et aliter in traditionem literarum ſuarum Jmperatori faciendam nullatemis consentiret. Quam protestationem dominus imperator audiens, quamuis fuiſſet paratus, Regi litteras ſuas dare fine omni contradictione et ſeruare ſimpliciter, quod promiſferat et quod in dictis litteris continehatur, proteſtatus eſt, Quod ipfe vtique vellet iuuare Duces Auſtriae, eciam contra dictum Regem Ungariae, quos eciam absque omni proteſtatione in eum caſum junare promiſit, ſi eos Rex Ungarie in Principatihus et terris ſuis inuadere niteretur.
Jtem quamuis inter antedictos Principes Imperatorem videlicet et Regem Vngarie pax et tranquillitas promiſle, iurate et litteris firmate ſunt, ut premittitur, Tamen ex eo, quod Rex Vngarie proteſtatus eſt, velle iunare Bauaros, qui pacem nolunt nec treugas hahent cum Imperatore nisi vsque ad feſtum penthecoſtes venturum proxime, quas dudum fregerunt et frangunt cottidie, et quod aliter in tradicionem litterarum suarum Jmperatori faciendam nullatenus conſentiret, inter antedictos Principes Jmperii videlicet et Regem
Ungarie non eſt nec eſſe ſperatur pax aut ſecuritas in effectu.