.
Ad ſolutionem vero residue partis pecuniarum predictarum ciuitates Regni Boemie, animaduertentes Jmperatorem pro utilitate Regni predicti tantum et tam nobilem ſuis acquiſiuiſſe lahoribus et ſumptihus principatum, ſe ipfos voluntarie ſubmittentes, quoddam vngeltum, quod in partihus Italie Gabella dicitur, licet antea in Regno Boemie iniquum fuerat, ſuper fe et res ſuas, que ad vſum hominum emuntur et venduntur, uſque ſolucionem pecuniarum partis reſidue ſtatuerunt.
Dedit eciam Jmperator pretextu reſignacionis{eu ceſſionis prediete Ottoni duci Bauarie quondam Marchioni Brandemburgenſi ſubſeriptas ciuitates et caſtra videlicet Sulezpach ciuitatem et caſtrum, Roſenberg caſtrum, hirſſam CiLuitatem et caſtrum, herſprug ciuitatem et caſtrum, Lauffen ciuitatem et caſtrum, caſtrum flos, caſtrum Lichtenſtein, caſtrum Neidſtein, medietatem caſtri Breitenſtein, caſtrum Buchberg, caſtrum lichtenecke et in pignore duo caſtra videlicet caſtrum Tumſtauff et caſtrum Adelburg, hac condicione appoſita, vt fi dictum Ottonem ducem Bauarie legittimos heredes maſculos de ſuo corpore deſcendentes contingat habere, predictas ciuitates et caſtra pro ſe et eis hereditarie retineat; fin autem vt eo abſque talibus heredibus defuncto terras ciuitates et caſtra huiusmodi, pro centum milibus florenorum ſoluendis ducibus Bauarie, Rex Boemie, qui pro tempore fuerit, redimendi liberam haheat poteſtatem.
Quotquot eciam extunc dictus dux Otto Bauarie poſt fe legitimas ſilias reliquiſſet, cuilibet darum Rex Boemie nomine dotis XLm florenorum prouidere debehit.
Forma et modus, quibus Principes, comites, nobiles vaſalli et sciam ciunitates Marchie Brandemburgenfis Jmperatoris heredihus marchionibus Brandenburgenſibus fidelitatum homagia preſtiterunt continentur hac littera, que ſequitur, et que ſecundum morem patrie tranſlata eſt de vulgari theutonico in Latinum, et hoc modo omnes et ſinguli vaſalli jurauerunt ad dictam Marchiam pertinentes.
Nos Magiſtri ciuium, conſules jurati, nec non vniuerſa com
munitas ciuitatis in Brandenburg(Struſperg) pro nobis et ſin
gulis heredibus et fucceſſorihus noſtris ciuibus in Struſperg in