N 4
—
n n=
perpetuum notum facimus tenore preſencium vniuerſis, Quod quia Nluſtr. principes et domini Otto comes pallatinus Reni, Bauarie dux, olym dominus noſter et pro tunc Marchio Brandemburgenſis, et dominus Fridericus pro se, nec non dominis Stephano ſeniore, Stephano et Johanne et eorum heredihus ducihus Bauarie, nos ab omni fidelitatis homagio, juramentis et promiſſis, quibus ipſis actenus tenebamur, liberos et ſolutos dimiſerunt realiter et in totum, Nosque ad Sereniſſimum principem et dominum dominum Wenceſlaum Boemie Regem marchionem Brandemburgenſem et ducem Sleſie dominum noſtrum gracioſum, fratres ſuos et omnium eorum heredes, et in caſum quo eos abſque heredibus contingat decedere ad Illuſtrem principem dominum Johannem Marchionem Morauie et eius heredes, tamquam ad Marchiones Brandemburgenſes veros et legitimos Principes et dominos noſtros Marchiones Brandemburgenſes, hereditarie libere et perpetue remiſerunt, Propter quod deliherato pleno et commmi conſilio predicte noſtre ciuitatis in Brandemburg pro nobis omnibus heredibus et ſucceſſorihus noſtris ciuibus in Brandenburg prefato domino noſtro Regi fratribus ſuis et eorum heredibus marchionibus Brandembur— genſibus et in caſum, quo fine heredibus deceſſerint, prefato domino Johanni Marchioni morauie heredibus ſuis et eorum legitimis ſucceſſoribus marchionibus morauie tamquam marchionihus Brandemburgenſibus fidelitatis homagium preſtitimus, promiſimus et jurauimus et tenore preſencium preſtamus, promittimus et juramus bona fide absque omni dolo, velut noſtris veris legittimis hereditariis ordinariis et naturalibus dominis marchionibus Brandemburgensibus, Promittentes pro nobis heredihus et ſucceſſoribus noſtris, ſicut premittitur prefatis noſtris dominis Regi fratribus ſuis et eorum heredibus et in caſum, quo ſine heredibus decederent, vt prefato domino noſtro marchioni Morauie heredihus et legittimis ſueceſſoribus ſuis tamquam marchionibus Brandemburgenſibus ſideles, obedientes et
ſubditos in perpetuum eſſe, bonum eorum procurare, dampna